Bellum Iugurthinum

Bellum Iugurthinum
Annus: 112-105 a.C.n.
Locus: Numidia
Fortuna: victoria Romana
Territoriae mutatae: Mauretania partem Numidiae accipit
Exercitus
Res Publica Romana Numidia
Duces
Marius, Sulla Iugurtha

Bellum Iugurthinum (ab anno 112 a.C.n. usque ad annum 105 a.C.n.) bellum inter Iugurtham, affectantem regnum Numidiae, et Rem Publicam Romanam fuit. Sallustius librum de hoc bello cum nomine eodem scripsit.

Sallustius proconsul cum imperio proviniciae Africae novae post victoriam apud Thapsum anno 46 a.C.n. fuit, itaque terras de quibus scripsit bene sciebat. Observata et ad se relata in librum suum recepit.

Etiam scribendum est.

Bellum Iugurthinum coepit postquam Optimates, Ti. et G. Gracchis occisis, senatum ceperunt. Iugurtha, cum duos fratres suos necavisset regnumque Numidiae cepisset, timebat ne Romani bellum sibi inferrent et, eo tempore, senatores tam corrupti erant ut Iugurtha pecunia danda sententias senatorum vertere posset. Quamquam senatores corrupti erant, plebs Romanus non erat, cui placuit bellum contra Iugurtham gerere. Metellus, consul et dux exercitus, ad Africam venit et primo contra copias Iugurthinas feliciter pugnavit, sed Iugurtha fugit et auxilia a regibus Gaetulorum et Maurorum petivit. Gaius Marius, legatus Metelli, majorem gloriam appetens, Romam rediit, ubi plebs eum consulem creavit et bello praefecit. Denique copiae Marii Numidias superaverunt et Iugurtha vinctus Sullae traditur, et deinde ad Marium deductus est. Etsi opera Sullae Iugurtha captus est, Marius se solum bellum finivisse profabatur. Quae res initium Sullae odii erga Marium fuit.

Copyright