Canarienses indigenae

Guancha

Canarienses indigenae sunt diversae originis Mazacensis gentes, quae insulas Canarias habitabant ante occupationem Castellanam inter annos 1402 et 1496 factam. Etiam Canarienses antiqui appellantur, et saepe Guanches, quamquam hoc nomen primum solas insulae Nivariae (Teneriffae) indigenas spectabat.[1] Hoc nomen plerumque a vocibus guan 'homo' et chinet 'insula Nivaria' deducitur.

Canarienses unicus populus fuerunt qui regionem Macaronesiam habitavit, quoniam nulla vestigia humani cultús Azoribus, Promunturio Viridi, in insula Materiae, neque in insulis Silvestribus, ante adventum Europaeorum inventa sunt.

De origine Canariensium indigenarum pauca nota sunt, sed videtur homines in insulam non migravisse uno tempore. Opinio est primos homines e Sahara discessos circiter 3000 a.C.n. insulam advenisse; posterius homines etiam ex Africa Septentrionali Europaque eodem pervenisse, et denique inter annos ab 500 ad 800. Mazicani in insulam migravisse. Antequam Hispani insulas expugnaverant, ab 50 000 ad 70 000 Guanchorum insulas incoluerunt.

  • Museum Naturæ et Man, quod multa opera vestigiaque culturae Canariensis conservat (situs Hispanice, Anglice, Francogallica, Italiana, Russica, Theodisce scriptus)
  • Museum Canariense, quod multa opera vestigiaque culturae Canariensis conservat (situs Hispanice, Anglice, Theodisce scriptus)

Copyright