Eduardus III (rex Angliae)

Imago e libro manu scripto saeculi 14o Eduardi III filiique sui Eduardi

Eduardus III (natus die 13 Novembris 1312; mortuus 21 Iunii 1377) fuit filius regis Eduardi II uxorisque eius Isabellae. Patre deiecto e regno mense Ianuario anni 1327 Eduardus fit rex sub tutela matris. In matrimonium duxit Philippam Hannoniae et ex ea genuit liberos tredecim. Filiorum primus natu fuit Eduardus de Woodstock, anno 1330 natus, anno 1376 mortuus; tertius fuit Leonellus, dux Clarentiae; quartus fuit Ioannes Gandavensis; quintus fuit Edmundus de Langley, dux Eboracensis.

Eduardus III Ordinis Garteriani conditor, in Libro Garteriano Gulielmi Bruges saeculo XV medio pictus (Bibliotheca Britannica Stowe 594)


Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica

Copyright