Eugenius IV

Eugenius IV (13831447) fuit Papa Ecclesiae Catholicae Romanae.

Eugenius IV Venetiae natus est Gabriel Condulmer, filius mercatoris opulenti et matris quae erat Papae Gregorii XII propinqua. Frater Augustiniani Ordinis anno 1407 a Papa Gregorio XII episcopus Saenae Iuliae, et insequenti anno cardinalis creatus est.

Pontificatus

Eugenius IV die 3 Martii 1431 electus est papa. Die 18 Decembris eiusdem anni papa Bullam apostolicam promulgavit, qua - frustra - Concilium Basiliense dissolvere voluit, quod ab antecessore Martino V convocatum die 29 Iulii 1431 convenerat. Anno 1443, is Oddantonium II e Montefeltro Ducem Urvini fecit.

Litigabat multos annos contra Concilium Basiliense. Obiit 23 Februarii 1447.

Copyright