Holmia

Holmia[1][2] seu Stockholmia[3] (Suecice Stockholm) est urbs circa 975 551 incolarum, maxima in habitantiis, et eadem caput civitatis Sueciae, regum senatusque sedes necnon curae.

Holmiae nomen Suecicum Stockholm ex his duobus verbis compositum est: stock 'stipes, truncus' + holm, forma ex vocabulo holme 'insula parva' detracta.

Holmiae aestates temperatae sunt; hieme autem aer frigidus est.

Primum de Holmia anno 1252 in Erici chronaca? scriptum est; urbs a quodam Birger Jarl circa annum 1250 conditam esse fertur.

Regiones urbanae

Holmiae hodiernae sunt regiones urbanae quattuordecim,[4] videlicet Älvsjö, Bromma, Enskede-Årsta-Vantör, Farsta, Hägersten-Liljeholmen, Hässelby-Vällingby, Kungsholmen, Norrmalm, Östermalm, Rinkeby-Kista, Skarpnäck, Skärholmen, Södermalm, Spånga-Tensta.

Commeatus

Aeroportus Holmia-Arlanda.

Holmia est magnus ferriviae nexus cum Statione Media Holmiensi (Stockholms centralstation). Ea statione etiam statio ferriviaria subterranea T-Centralen, maxima Holmiae, locata? est.

Maximus Sueciae est aeroportus internationalis Holmia-Arlanda, circiter 40 chiliometra Holmiae remotus. Ex anno 1999 Arlanda Express ferrivia aeroportum et urbem intra viginti minutas iungit.


Other Languages

Copyright