Insula Nivaria

Nivaria / Thenerife
Isla de Tenerife
Nivaria
Nomina
Nomina Latina Nivaria, Tenariffa
Nomina Vulgaria Tenerife
Positura
Positura maritima Oceanus Atlanticus
Geographia physica
Archipelagus Canariae Insulae
Area 2 034,38 chm²
Altitudo maxima 3 718 m
Longitudo litoris 342 chm²
Geographia politica
Terra Hispania
Regiones Canariae Insulae
Provinciae Nivaria (provincia)
Municipia 31
Urbs princeps Sancta Crux Nivariae
Demographia
Numerus incolarum 906.854
Spissitudo 442.32 per chm²
Postscripta
Postscripta Macaronesia
Tabula geographica
Situs insulae Nivariae

Insula Nivaria,[1] seu Tenariffa[2] (Hispanice Tenerife), est insula oceani Atlantici, maxima insularum Canariarum. Cui adsunt 906 854 incolarum. Insula a perpetua nive montium nominata est.

Nivariam olim gens Guanchorum colebat, qui ex Africa in Canarias saeculo XIII pervenerunt. Rex quidam Guanchorum Nivariam insulam inter filios divisit, et suam cuique partem insulae tribuit.

A Betencurtio Canaria insula capta, Ferdinandus Catholicus anno 1493 Alphonsum Fernandez de Lugo misit ut Nivariam caperet cum 2000 peditum et equitibus 200. Guanchi contra conquisitatores Hispanos pugnaverunt, sed victi sunt proelio altero anno 1496 facto.

Hispani in Nivariam vites et saccharum intulerunt.

Permulti insulani inter saecula XVII et XX Americas migraverunt, urbesque sicut Montem Visivum, Sanctum Antonium, et alias in Venetiola et Florida condiderunt.

Mons Nivarius.

Insula Nivaria triangula est, 33 km ante litus Africanum. Mons insulae est mons Nivarius[3] (Teide), cuius cacumen 3718 metrorum supra mare surgit. Hic mons ignifer maximus Hispaniae mons est, et insula ex permultis eruptionibus orta est. Scimus eruptiones quinque, inter annos 1492 (quam Christophorus Columbus vidit) et 1909.

Insula Nivaria multa nomina per saecula accepit. Primo Achinet seu Chinet appellata est ab indigenis, qui etiam eam Tene ife 'Mons albus' appellabant. Plinius insulam Nivariam appellavit; denique conquisitatores Hispani Isla del Infierno 'Insula Inferni' et Tenerife, hodiernum insulae nomen.

P literature.svg Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis

Copyright