Islandia

Islandia[1][2] seu Terra glacialis[3] (Islandice: Ísland, "terra gelida" IPA [ˈislant]) est insula et civitas in Oceano Atlantico inter Groenlandiam, Norvegiam, Scotiam, Insulas Faroenses, et Hiberniam sita.

Islandia variis nominibus nominatur.

Secundum Landnámabók ('Liber domicilii constituendi'), Islandia circa annum 874 incoli coepta est, cum Ingolfus Arnari filius Promontorium Igolfi apud nunctum Flokii Vilgerdae filii consecutus est et Reykiavicam condidit. Nunc patefactum est iam antea incolam fuisse nomine Náttfari, servum fugitivum, qui in occidentem profectus est, domino suo Norvegiam navigante. Usque ad vicensimum saeculum populus Islandicus altus est ab agricultura et piscatu.

Ioannes Ögmundi filius (1052-1121) primus episcopus fuit Holae, qui inter alia Islandica nomina dierum finxit. Ab Althing anno 1200 sanctus appellatus est.

Insula ab anno 1262 usque ad annum 1918 fuit Norvegiae regni pars, postea Danicae monarchiae. Vicensimo saeculo oeconomia Islandiae celeriter crevit, ut res prosperae auctae sint. Proximis decadibus civitas liberum commercium cum civitatibus Europae fovebat, rerum oeconomicarum varia genera sicut mercatura, argentariae et industria explicavit. Oeconomia Islandiae est libera, vectigalia parva sunt in comparatione cum aliis civitatibus OECD.?

Civitas salutem omnium incolarum appetit et educationem gratuitam providet.

Islandia est civitas socia Consociationis Europaeae liberi commercii et Consociationis ex pacto Atlantico Septentrionali, quamquam exercitum non habet. Islandia ad Unionem Europaeam non pertinet, sed Spatio oeconomico Europaeo pars est huius communis mercati.

Octo Islandiae provinciae

Regiones

Situs landsvæði (regio) (Latine) Caput Incolae
(die 1 Ianuarii 2010)
Superficies (km²) Densitas
Höfuðborgarsvæðið Höfuðborgarsvæðið[5] Capitis regio Reykiavica 200.907 1.042 192,81
Suðurnes Suðurnes (olim Reykjanes)[6] Austroccidentalis Keflavík [7] 21.359 818 26,11
Vesturland Vesturland[8] Occidentalis Borgarnes[9] 15.370 9.522 1,62
Vestfirðir Vestfirðir Gulfus occidentalis Ísafjörður 7.362 9.355 0,787
Norðurland vestra Norðurland vestra[10] Boreoccidentalis Sauðárkrókur[11] 7.394 12.592 0,587
Norðurland eystra Norðurland eystra[12] Boreorientalis Akureyri 28.900 22.695 1,274
Austurland Austurland[13] Orientalis Egilsstaðir[14] 12.459 21.986 0,567
Suðurland Suðurland Australis Selfoss 23.879 24.690 0,967
  Íslandia Islandia Reykiavica 317.630 102.700 3,093

Fontes

  • Islenzkir annálar sive Annales Islandici ab anno Christi 803 ad annum 1430. Hafniae 1847 (in interrete)
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 65°0′0″N 19°0′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum  Treccani • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica


Other Languages

Copyright