Simon Hughes

Simon Hughes

Simon Hughes, nomine completo Simon Henry Ward Hughes (natus in Cheshire die 17 Maii 1951) est rerum politicarum peritus Britannicus factionis Liberalis Democraticae qui a die 24 Februarii 1983 legatus apud Parlamentum Regni Uniti est; munere populi North Southwark and Bermondsey fungitur. Alumnus est collegii Selwyn Universitatis Cantabrigiensis; studia continuavit apud Collegium Europaeum Brugis Belgiae institutum.

Copyright